monumenta.ch > Ambrosiaster > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosiaster, In Epistolas Beati Pauli, 12, 2, 9
Illuxit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegata impietate et saecularibus desideriis, temperanter, et iuste, et pie vivamus in hoc saeculo. Donum Dei illuxisse hominibus dicit per Christum, id est, veritatem unius Dei manifestatam in Christo: ut pia professione Creatorem praedicemus in Trinitatis unitate: quod prius latuit humanum genus, nunc autem misericordia Dei eluxit; ut erroris tenebras evitantes, id est, ignorantiam et impietatem mundanorum fugientes, pii inveniamur in parentem omnium Deum, profitentes eum in veritate, quam tradit Evangelium Filii eius: et ut huius rei mercedem habere possimus, bona opera faciamus.